Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 310
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXIV. Non tantum morbidae carnes animantium, sed etiam morbo laborantes vel mortui perniciem corpori pisces creant. Scholion. Ad marinorum genus referri etiam debent mytuli, qui macilenti &morbidi adsumti graves subinde noxas creasse observati sunt. Multoties &in me ipso animadverti, a mytulis ingrati saporis &nullius frugis in coena suintis, noctu maximas anxietates, inquietudines, vigilias secutas; altero die totum corpus maculis &tuberculis ardentibus, als wenn man mit Brennesseln gehanen/ obsessum fuit: &meretur hoc loco attendi historia ab ammanno in Irenico tradita, ubi vir primarius ex mytulis coena adsumtis paulo post male habuit ejusque etiam uxor &ancilla, quibus omnibus vomitus obtigit, vir vero tota nocte parum quievit, postea semper pejus se habuit ac frequenter vomuit &brevi post mortuus est. Plurima viscera putredine corrupta visa sunt, ventriculus valde corrosus, ex parte foraminibus pisorum &lenticularum magnitudinem superantibus, ex parte vesiculis refertus erat. Plures suspicati sunt, venenum fuisse adsumtum, &judicia a pluribus Collegiis Medicis de hoc casu requisita fuerunt, quorum tamen potioribus suspicio veneni corrosivi remota fuit. §. XXV Ad esculenta veneno infecta merito referendam esse existimo brassicam crispam, vulgo Braun-Kohl/ si rore vermiculoso, vulgo Mehl-Thau/ infecta fuit, quam si homines comedunt, facile incidunt in dysenteriam morbosque malignos. Scholion.