Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 311
Unproofread scanNot analysed yet
Rerum oeconomicarum peritos non fugit, quam pestilens &frugibus, dum adolescunt, &animantibus, quae iis frugibus utuntur, sit materia, qvae sub foliis inhaerescere solet, ex cumulo vermiculorum minutissimorum conflata; vulgus exprimit Mehlthau, &existimat cumpluviis defluere ejusmodi rorem farinaceum, qui transformetur in vermiculos. Enimvero nobis rectius &paulo accuratius haec considerantiVeri bus res videtur plane alia &a vulgi opinione aliena. enim simile est, cum vermiculi illi sub foliis degentes magnitudine &figura caseorum vermiculos aequent, ovi acari &Germ. Mülben oder Müllen, dicuntur originalem &veram vocem Müllenthau abusu in Mehlthau transmutatam fuisse, cum tamen cum farina nihil qvicqvam commune habeat. Deinde falsa qvoqve est vulgi persuasio, a rore sive humore coelitus delapso tantam congeriem vermiculorum deducendam esse. Qvod si ita esset, non sub foliis, sed super folia vermiculosa ista materia subsideret, nec certa saltim invaderet loca &fruges ibi consitas, sed latius sese diffunderet, &foliis etiam arborum inhaereret, qvod tamen non accidit. Sed potius res ita se habet: observamus, maxime hoc vermiculosum venenum generari in locis humidis &foecundioribus post pluvias tenuiores cum solis aestu decidentes, vel si solis intensissimus fervor, qvalis est circa sostitium, ejusmodi subtiliores pluvias mox excipiat. Ex pluvia itaqve illa humectante terram valde sulphuream, pinguem beneficio solis subito putredinem nasci in terra animatam existimo, adeo ut effluvia illa ex terra hac sub frugibus contenta organica sint, id est, animata, quae sub foliis plantarum dum subsistunt, mox ex succo horum foliorum nutrimentum capiunt &cito adolescunt, ut virides fiant &visui pateant. Experientia enim compertum est, aquam plu312 CAP. IX. DE REBUS VENENAT. INAERE INTERQ ESCUL &C. pluviosam, tenuem, vasi conclusam solique expositam mox in vermes animari. Uti vero omnia insecta sal quoddam causticum habent, quo tenues fibras &tubulos frugum destruendo impediunt, quo minus veniant ad maturitatem: Ita si brassicam crispatam inficit, qua populus frequentissime utitur, neque hae sordes venenosae prius aqua abluuntur, sed potius cum aqua incoquuntur, accidit saepissime, ut dysenteriae, vel venenis aut effectibus venenorum similia symptomata producantur.