Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 312
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusmodi verminoso veneno si herbas infectas oves vel alia animantia edunt, inter haec strages ingentes saepius fiunt, &vermiculi etiam, maxime in ovibus &in earum hepate, copiose generantur &reperiuntur. §. XXVI. Ex potulentis, quae veneni naturam induunt, sunt aquae maxime stagnantes, putridae, verminosae, quae &animantibus &hominibus infensissimae sunt, &ad morbos maxime castrenses morbumque Hungaricum ingenerandum multum faciunt. Scholioa. Quantum damni perpessa fuerit Leida ex cerevisia Wesopiana, quae ex aqua stagnante putrida &verminosa cocta fuit, nondum oblivioni datum, inquit Ammannus loc. cit. &addit: Anno 1671. hic locorum grossabatur morbus malignus inter famulos pistorum, unde vocabatur etiam die Becter-Kranckheit, quo ultra quindecim brevi moriebantur, oriebatur autem a pravo potu: nam in dolium cerevisiae per orificium superius (das Spuntloch) glires irrepseran, dubio procul a putredine illius ortum fuit malum. CAP. X. DEFRIGIDO POTU, VITAE ET SANIT. HOMINUM &c. 313