Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 32
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeterea duo intestini humorum motus, qui vero a sanguinis motu progressivo non pendent, sed potius quadam quiete sive lentiori sanguinis cursu producuntur. Atque hi sunt motus fermentationis &transmutationis ille maxime in primis viis conspicitur &alimentorum texturam resolvendo spirituascentiam vel etiam acescentiam relinquit; hic vero, cujus beneficio unus humor alterius figuram, dispositionem pororum &partium facile induit. transmutatorius nobis vocatur, qui chyli transmutationem in sanguinem, seri sulphurei in bilem, chyli in lac adjuvat, inque statu morboso, dum bonus humor in naturam pernitiosi stagnantis transit, saepius occurrit. Nam uti parum fermenti panifici ingentam farinae massam in sui similem naturam convertit, &parum aceti, vino adfusum, id acidum reddit: ita etiam humores corporis nostri, praesertim cum moram quandam trahunt, vi quadam transmutatoria praediti sunt. Cor &arteriae omnisque generis solida movent &actuant fluida eorumque cursum gubernant; cum autem motum suum non a se suaque natura habeant, necesse est, ut motuum, qui in illis vigent, causae quaedam existant. Scholion. Veteres omnium, qui in animantibus conspiciuntur, motuum causam ab anima, quae interiori motu gaudeat &primum movens sit, deducebant, sed quia sub hoc nomine nulla res concipi, neque cujus naturae sit, intelligi potest, utique causa haec allegata principii, ut Logici loquuntur, petitionem involvit. Etenim ex eo quod ad certas cogitationes, impressiones vel nostrum arbitrium motus quidam in partibus solidis fiant, minime sequitur, ut omnes motus, qui vitam maxime &sanitatem sustinent, inde derivari debeant. Solidioris enim physicae &medicae doctrinae Viris non amplius ignotum est vel esse debet, omnia corpora vim activam motricem sibi infitam habere eorumque unum in alterum agere &diversos effectus producere: adeoque ineptissimam illam veterum esse sententiam, qui statuerunt, corpora omnia esse passivae indolis, quae ab alio agente sive anima essent actuanda, a corporis natura distinctissima. Cor &omnes partes motrices solidae motum, robur tonum &vim contractilem ac elasticam a fluidis tenuissimis, quae in cerebro, nervis atque ipso in sanguine sunt, mutuantur. Scholion.