Latin
CAPUT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 328
Unproofread scanNot analysed yet
Et certe ardentissimus ille dolor, qvi in variolis confluentibus ab exulceratione manuum die nono excitari solet, freqventissima est in hominibus, qvi aetate florent, meo quidem judicio, mortis causa. Magna itaque est dolorum potentia corporis nostri vires &motus destruendi, ita prorsus, ut veneni effectus non absimiles exhibeant. Scholion. Dolor est tristis in mente sensatio, &oritur a violenta motione &oscillatione partium nervosarum, qvam perpetuo spasmus sive constrictio inseqvitur; qvae eo major est &latius per universum nervorum genus subinde diffunditur, atqve naturalem motuum directionem in fluidis interturbat, qvo violentior est ille in partes membranaceas insultus. Sicut vero gravior spasmus, qualis fit a venenis, ingentes &periculi plenas stases &stagnationes, vehementium symptomatum, imo mortis productrices, movet &vires plane exhaurit: simili ratione tanta saepe est dolorum atrocia ac magnitudo, ut spasmi inde suborti vitales motus, sanguinis scilicet circuitum inaequalem reddant aliterque dirigant atque determinent, ita ut in hac vel illa nobili parte subinde sistatur, &homo tantum non penitus interent. §. XVI. Ea est dolorum indoles ac vis, primum, ut aucto in systemate partium nervosarum motu oscillatorio vires destruendo homines quasi exanimatos reddant; deinde, ut summas inquieBED INSTAR VENENI IN CORPUS HUMANUM ARGENTIBUS.