Latin
CAPUT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 329
Unproofread scanNot analysed yet
329 quietudines atque anxietates cum frequentiori loci mutatione accersant; tum ut pulsum duriorem &celeriorem efficiendo calorem in universo corpore accendant, ac tandem, si invalescunt, convulsione ac delirio spiritum vitalem praecludant. Scholion. Horum molestissimorum symptomatum ratio non aliunde repeti posse videtur, quam a vehementer lacessitis nervis &partibus, quae ex iis constructae sunt, dum causa iubinde plane futilis &ludicra, nempe flatus, vermes, calculus, dentes, scissura, instrumenti cuspis &his similia, vehementer eas exagitat. Quisquis haec videt, facile intelligit, omne consilium medentis eo maxime omnium esse dirigendum, ut confestim dolorem auferat, &violentas illas generis nervosi afflictiones allevet, si vel vires, vel vitam hominis servare velit. Divinam utique ejusmodi in casibus opem ab iis, quae dolorem efficaciter levant, &somnum inferunt, expectare licet; modo maturius, neque eo demum tempore, quo omnes vires jam penitus exhaustae, &funestae sanguinis stases sunt, exhibeantur. Nam incipientibus morbis semper vires sunt firmiores, quam ubi jam diutius perseverarunt. §. XVII. Ea est dolorum vis atque molestia, ut non modo totum corpus inde patiatur sed imprimis, etiam alimentorum in stomacho digestio inde labascat, atque saluberrimae illae, quae alvo atque perspiratione fiunt, evacuationes non parum imminuantur. Scholion. Nam si vehemens ex dolore spasmus in universum omnes nerveomusculosas per consensum corripit partes easque valide constringit, certe pertingit is etiam ad intestina, unde vis motrix &peristaltica ventriculi &intestinorum laeditur, cibi diutius ibi retinentur cum excrementis, &fumma quoque cutis ob ingentem stricturam, quam patitur, parum perspirat. Ex quo intelligi debet, dibzy G Goc 330 CAP, KI. RERUS NON VENENATIS, SID INSTAR VENENI IN CORPUS &c.