Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 33-3
Unproofread scanNot analysed yet
Schulzius in eruditissima Disseri. de athletis veterum eorumque diaeta &habitu §. 61. 62. 63, Idem laudatus Celsus alio loco, nempe L. 1. c. 3. vomitum nimium repletis, &qui parum concoxerunt, suadet &hanc adjicit rationem: sive plus est, quam quod concoqui possit, periclitari, ne corrumpatur, non oportet: sive jam corruptum est, nihil commodius est, quam id, qua via primum expelli potest, ejicere. §. XXXV. Denique ciborum nimia copia robustam naturam saepius ad purgationem sollicitat. Scholion. Hinc Hippocrates Libr. de purgantibus cibis etiam adscribit vim purgantem, si supra modum edantur, &addit, quod homines purgentur ab iis, velut a sinceris medicamentis, id est, purgantibus, verum minus &tardius, hinc concludit his verbis: clarum igitur est, quod &cibi medicamenta existant. Si vero natura non sponte se liberet a cruditatibus per secessum, tunc utique eam stimulare clementiori laxante oportet. Cujus rei gratia pilulas aloëphanginas, vel Avicennae, Cratonis vel Becherianas commendamus; quarum tamen operatio auspicatior semper erit, si ante earum usum acidum temperantia, quod alvum moventibus valde resistit, exhibeantur. §. XXXVI. Vitia ex mala concoctione nata optime somnus &perspiratio liberior discutit. Scholion. Sicuti somnus &quies praeter naturalem nervosarum partium agitationem, motum &spasmum, qui perspirationi liberae admodum adversus est, sedat ac sistit: ita etiam illas generis nervosi adflictiones, quae ex lacessente &nimium distendente ventriculum cruditate proveniunt, componit, hinc facta liberior perspiratio, quicquid adhuc residet vitii in partibus solidis, promte discutit. Praeclara igitur sunt &sapientiae plena illa sanitatis, quae nobis hanc in rem tradit Celsus Cap. II. Libr. I. praecepta: qui bene concoxit, mane tuto surget, qui parum, quiescere debet, &si mane surgendi necessitas fuerit, redormire.