Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotio credere. Ipsa quoque experientia ceu optima rerum magistra, deprehendimus, opportuno reddito somno per urinam &perspirationem, item per alvum melius &copiosius excretiones fieri, &totum corpus levius atque agilius inde reddi. Qua de causa etiam ex meo quidem certe salutari consilio omnia evacuantium genera, quo etiam pertinent thermae &acidulae, cum multo utiliori fructu post sufficientem somnum &concoctionem factam usurpantur. Tum etiam infusa herbarum ex aqua calida ad promovendam perspirationem utilissime sumuntur, &frictiones ad discutiendum in habitu corporis, qui in vitio est, humorem adhibentur.