Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 343
Unproofread scanNot analysed yet
XXI Plures ex senibus, qui adhuc bene valent &nimium otio indulgent ac laute vivunt somnoque utuntur pleniore, nimiam succorum plenitudinem, quae virium robur vincit, &quae transpirationem difficiliorem reddit, sibi ingenerant, quam impuritas presso pede insequitur. Hinc non mirum est, humorum infensas stagnationes hinc inde in visceribus &ab his morbos chronicos, senibus admodum familiares, oriri: cujus generis sunt lentae febres, quae marasmi nominè veniunt, cachexia, tabes, scorbutus, qui perquam facile in sphacelum abit, in capite apoplexia, auditus gravitas, visus hebetudo, paralysis, memoriae abolitio &similes. §. XXII. Quum senum morbi potissimum &nimiae humorum plenitudini &horum impuritati, propter diminutas &deficientes excretiones, origines ac incrementa sua debeant, in promtu est judicare, ea, quae vacuatione detrahunt, prudenter adplicata, ut virium robur servetur, optima esse adversus hos morbos praesidia. Scholion. In quaestione positum id esse tum a veteribus, tum a recentioribus video. debeatne senibus, &quidem decrepitis, sanguis emitti. Plures adferunt, venerabilem illum virium &vitae thesaurum omni modo esse custodiendum Alii nimiam sanguinis copiam onerare naturam ac vires, ut regere motus &subigere materiam nequeant, adfirmant; sed eximenda rei hujus controversia est. Plurimi ex senibus sunt plethorici, &quia parum exercent corpus, &sub tranquillo animo pleno &lauto victu victu utuntur, plus sanguinis generant, quam ipsis utile est. Ac tali utique in casu justa sanguinis detractio, modo non sit nimia, sed moderata, &post eam debitum regimen servetur, prorsus non repudianda est.