Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 344
Unproofread scanNot analysed yet
Rhases, iuctor Arabs, adeo sanguinis missionem non horruit, ut vel ipsis etiam decrepitis, modo qvaliscunque suppeteret vis, eam confidenter bonoque cum successu adhibuerit. Helvetii ad ext emam etiam senectutem pervenientes, sanguinem non sine commodo quotannis bis vel semel emittendum curant. Rectissime enim &Galenus &Celsus sentiunt, in sanguinis detractione non tam annorum numerum, sed potius corporis habitu &vires respiciendas esse. In iis vero, quijam imbecilles sunt, parum e bi sumunt, vel ex morbo laborant, vel morbidae constitutionis sunt, hoc auxiliigenus prorsus non probandum esse judicamus. Copiosius hac de re egimus in Dissert. de magno Venae sectionis ad vitam longam praesidio. §. XXIII. Parcior cibus isque concoctu facilis, frequens corporis, praesertim sub sereno &temperato coelo &maxime per equitationem, lecticam aut currum, motio &moderatior vini generosi aut medicamenti balsamici usus cum sufficiente, sed opportuno potu, haec sunt, quae &vires &valetudinem senum tuentur, adeo ut his praesidiis adjuti ad extremam &placidam senectutem pervenire possint. Scholion. Qui valetudini senum tuendae praesunt, id etiam curare debent, ut alvus non resistat, nec officii sui obliviscatur. Cum vero nihil tam perniciosum sit huic aetati, quam purgans &quod nimium stimulando vim stomachi lacessit, certo optime ii rebus suis consulent, qui ejusmodi cibos admittunt, quibus laxandi facultas inest, unde salsa, dulcia, vina, quae laxant, si reliqua bene habent, non ex toto senibus circumcidere oportet. §. XXIV.