Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 348
Unproofread scanNot analysed yet
Nam subito inde in foedum &pallidum faciei colorem, totius corporis languorem, ciborum fastidium, cordis palpitationem, pedum intumescentiam, pulsum celerem, frequentem, &aegram spirationem, gravativum ventriculi dolorem incidunt. Quae vitia sanguinis fluxu in ordinem redacto protinus levantur vel plane decedunt. §. XXXII. Post quinquagesimum annum, si ex toto cessat sanguinis per uterum effusio, seminae plurimis malis fiunt obnoxiae. Quibus natura sensum teneriorem dedit, eae in pathemata hysterica &hypochondriaca incurrunt, in aliis sanguis per haemorrhoides vel per renum vasa exitum affectat, si motu abstinent &natura torpidior est, in calculum renum, arthritidem, atque ex infarctu viscerum in hydropem, cachexiam &suffocativos catarrhos facile incidunt. Schelion. Haec omnia mala &frequentiora sunt &majora fumunt incrementa, si vitae nimis otiosae indulgent &plane a motu &labore abstinent, sique accedit intemperantia in victu, acidorum abusus, corporis refrigeratio, neque minus diuturnus moeror atque tristitia.