Latin
GORPORIS HUMANI MORBOSI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 347
Unproofread scanNot analysed yet
Phlegmatici in eos propendent, qui ex humorum impuritate &abundantia fiunt; cholerici in acutas passiones, in chronicas vero, quae ex viscerum infarctu &obstructione fiunt, magis melancholici proclives sunt. §. XXIX. Magna quoque est sequioris sexus ad morborum frequentiam ex habitu spongioso &tenero proclivitas. §. XXX. Feminas prae viris morbis plus esse expositas, adeo ut duplo majores, Helmontii effato, illae patiantur, extra dubium est; id vero non aliunde fit, quam quod spongiosiori carne &vasis exilioribus instructae majorem sanguinis copiam, quam natura regere &digerere potest, ingenerant. §. XXXI. Morborum origo in sexu sequiori, praesertim, si utero gerunt, ex nimia sanguinis &humorum affluentia maxime omnium deducenda est. Quamobrem si per menses superfluus sanguis recte &ordine secernitur, optime, si minus id accidit, vei plane cessat, ut in annosioribus, pessime se habent. Scholion. Quia scilicet nimiam sanguinis abundantiam subito sequitur ejus impuritas, nec ulla fere pars est, quae non graviter in feminis, si diu excretiones sanguinis subsistunt, inde adfligatur. Nam in capite vehementes cephalalgias, odontalgias, erysipelata &graviores cerebri affectus patiuntur. In pectore spirandi angustia cum faucium constrictione, cordis palpitationes animique defectiones oriuntur. In ventriculo ab ejus inflatione frequens est ciborum fastidium, vomitio, ructus, phlogosis, malacia. Intestina tormina ventris, colicae convulsivae, flatulentiae, alvi adstrictiones infestant. Ex utero male affecto &ibi denegato sanguinis liberiori cursu fluor albus, uteri procidentia vel immoderata sanguinis profusio, abortus, uteri scirrhus, inflammatio, apostema, hydrops, sterilitas, &ex sanguinis stagnatione concretiones polyposae, quae molas Virgines vero ex suppressis mensibus fingunt, proveniunt. peculiari febre, quae alba dicitur &Graece chlorosis adpellatur, laborant.