Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 356-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. MORBORVM ORIGINE EX COPIA ET VITIO INGESTORVM. TOmo continuo eget alimentis, ut sanguinis, qui vitam, vires &robur solidorum sustentat, qui universo corApori nutrimentum praebet, qui perenni motu a praesentanea, in quam inclinat, corruptione corpus vindicat, justa &conveniens quantitas, temperies atque inde moderatio motuum conserventur. Neque vero tota sanguinis substantia, sed purissima tantum ac delibatissima ejus pars, quae lympha vocatur, corrus nutrit, neque alia, quam subtilior ac mobilissima ejus portio, quae nervis vehitur, ad motum &robur solidis praestandum accommodata est. §. III.