Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 357
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinis pars defecatissima, &tam corporis nutritioni, quam motuum vitalium conservationi idonea, continuo solidorum attritu indeque oriundo intestino sanguinis calido motu partim per curim difflatur, partim intra corpus retenta in liquamen demum salino sulphureum &excrementitium fariscit. Scholion. Habet hoc omnis motus, ut statum corporis, in quod agit, vel ratione situs &loci, vel ratione texturae ac figurae immutet. Quid mirum igitur, si vis illa systaltica &motrix solidorum potentia, quae continenter agit in fluida, sanguinis etiam mixtioni &crasi tantam inducat mutationem, ut continuo attritu &intestina agitatione eum vel consumat ac dissipet, vel in serum excrementitium convertat. Hinc in febribus tum acutis, tum lentis &hecticis sanguinis copia saepius intra breve spatium consumitur, inque humores excrementitios degeUsque adeo mirabilis est corporis humani oecononerat. mia, ut motus, qui vitae praeest &sanitatem custodit &vitam tollat &corporis integritatem destruat, nateriam videlicet, quae pabulum ipsius est, paulatim &successive in fomitem morborum &mortis convertendo. Quantum igitur quotidie motu cum intestino attritivo, tum excretorio corpori subtrahitur, tantum commodis alimentis resarciri debet, ut vires cum ipsa vita &sanitate sartae ac tectae serventur. Scholion. Ex his, puto. inevitabilis alimentorum necessitas satis abundeque intelligitur. Nimirum omnes, qui in corpore humano exercentur, motus tam mirabili nexu &convinctione inter se cohaerent, ut actiones, quas vocant animales, a vitalibus dependeant, hae vero a naturalibus gubernentur suamque accipiant perpetuitatem.