Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 364
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. In numero imbecillium nobis sunt ii, qui non multum sanguinis &parum ejus subtilioris, spirituosae, mobilis, sulphureae, elasticae portionis, quae omnium virium tam vitalium, quam naturalium in corpore humano causa ac fons est, habent &hujusmodi sunt, qui ex nimia sanguinis profusione laborarunt, qui ex gravi morbo sive acuto convaluerunt, qui nocturna vigilia &inquieta cogitatione, meditatione vel diuturno animi affectu, praesertim moerore, corporis sui robur imminuerunt &,uno iverbo, omnes valetudinarii. Quo pertinent ratione aetatis infantes, senes, ratione habitus corporis, qui laxo &spongioso praediti &copiosa &exilissima vasa habent: ii omnes propter virium infirmitatem a nimia alimentorum copia sibi cavere debent, nisi fomitem morbis praebere velint. §. XVII. Tanto gravior est noxa cibi copiosius adsumti, quanto majori, aviditate ingeritur. Scholion. Nimia ciborum copia per se semper resistit eorum intimae solutioni atque concoctioni, maxime ob eam causam, quia necessaria proportio illa inter menstruum solvens &solvendum laesa est. Deinde, si celeriter magna cum aviditate cibus ingeritur, tum non bene masticatur, neque cum saliva, quae menstrui vicem gerit, probe subigitur. Accedit, quod nimia mia copia repente ingesti cibi, vel etiam potus, ventriculi tunicas nimium distendat earumque liberam actionem &motum systalticum contractivum impediat, unde diutius haerens in ventriculo laedit &vellicando paulo fortius totum nervorum contextum in communicationem trahit, §. XVIII. Misera res est, imbecillos plerumque ingenti cum aviditate atque intemperantia comedere.