Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 365
Unproofread scanNot analysed yet
Ita videmus infantes, &fame diuturna pressos, item eos qui mox ex morbo evaserunt, itemque valetudinarios, phthisicos, melancholicos, hypochondriacos, &qui vermibus laborant, pueros nimium voraces esse &exinde multas sibi contrahere aegritudines. §. XIX. Infantes lactentes ex copia lactis, diutius in stomacho detenti &bilis acrioris adfluxu corrosivi redditi, gravissime aegrotant. Scholion. Sicut omnium rerum nec quicquam ad sanitatis in infantibus tutelam, ac alvus bene fluida, aptius est: ita lac copiosius ingurgitatum, quam ventriculi teneritudo subigere &expellere potest, stagnat, acore inficitur &confermentatione cum bile corrosivam &propemodum virulentam naturam induit: hinc feces coagulatae &viridi colore tinctae tam corrodentes saepius sunt, ut llinteamina exedant. Mirum enim est, lac diuturna mora &stagnatione in intestinis acidissimum evadere, ut flavum bilis colorem in viridem convertat, qui adfuso oleo tartari per deliquium protinus in flavum rursus transmutatur. A cruditate hac corrosiva ex copia lactis male digesti graves &periculi plenissimae, quae hanc aetatem infestant, aegritudines, ut tormina, cardialgicae anxietates &convulsiones, oboriuntur; si quando a lactis viscido congulo tunica villosa &crustosa intestinorum, in quam vasorum lacteorum innumera ostiola desinunt, obstruitur, abdominis intumescentia, atrophia reliqui corporis cum alvi ingenti dejectione innascuntur.