Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 366
Unproofread scanNot analysed yet
Qui proxime a morbo &febre fatigati convaluerunt, ob nimiam voracitatem, quam quidam medici stomachicis acrioribus &aromaticis vel acidulis spiritibus promovere consueverunt, tardius vires amissas recuperant, saepius recidivam sibi accersunt vel in lentum chronicum morbum incidunt. Scholion. Sine injuria culpandus hic venit perversus saepe stomachicorum appetentiae excitandae causa usus, quem non semel, sed saepius in infirmioribus summe noxium deprehendi; nam cum plus adsumant, quam ferre ®ere imbecillior ventriculus potest, necessario ingens cruditatum fit proventus, qui in corpore adhuc debili quam facile languorem &lentum calorem &postea ciborum fastidium cum male olente ex ore spiritu, sitim quoque &inquietudinem concitat. Atque adeo optimam medicinam intempestive datam morbis causam dare &suggerere posse, clarissime ostenditur. §. XXI. Nunquam nimia repletio cum majori periculo juncta est, quam apud eos, qui per diuturnam inediam pressi &valde debilitati sunt. Scholion. Plures post inediam nimis fortiter pastos mortem sibi accelerasse, testis est Forestus Libr. XVIII. Obs. 2. in schol. ubi inquit, nota est multorum historia, qui a longa inedia sese repleverunt, adeo ut inde suffocati fuerint, uti nos cognovimus in obsidione Harlemensi &Leidana id praecipue contigisse, quando obsidione liberati cives victu pleniori se replentes mortem quam plurimi incurrerunt. Denique non ignotum est, milites ex castris in hibernia secedentes liberaliter pastos ex corruptela ciborum in debili admodum corpore in febres pessimi moris stomachicas &caput validissime afficientes incidisse. §. XXII.