Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 368
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit saepissime ante accessionem podagrae, coryzae, vel etiam intermittentis febris inordinate crescere ciborum appetentiam, languido licet corpore, idque semper cum incommodo fieri. Scholion. Videtur haec insolita ciborum aviditas ab acriori stomachica lympha, accedente peregrino ex prohibita transpiratione stimulo, derivanda, &quia hanc alvi tardior secessio ordinario comitatur, imminens morbus, pabulum copiosius nactus, necessario, majora accipit incrementa. Sapienti igitur consilio statim ejusmodi morborum fomentis occurrendum est. Prima nempe regio commoda medicina expurganda, sive per superiora sive inferiora, praemissa tamen semper humorum, qui in vitio sunt, correctione. Ita opportune praescinditur morbi fomes &morbi insequentes levissime succedunt &brevi etiam finiuntur. §. XXV. Neque tantum imbecilli &debiles, sed &sani ac robusti homines si supra modum comedunt, morborum semina sibi fabricant, saburram, in primis viis cumulando. Scholion. Non inepte Galenus in Comment. Sect. II. aph. 17. geminam satietatem sive ciborum redundantiam statuit, ad vasa scilicet atque ad virtutem. Satietas ad vasa est, ubi tanta ciborum ingesta copia est, ut ventriculi capacitas nimium distendatur, satietas vero ad virtutem sive facultatem est, ubi plus cibi ingeritur, quam natura, aut facultas corpus nostrum regens, superare possit. Saepe vero accidit, ut magna cibi copia non gravet facultatem robustam, contra vero imbecillem exigua admodum &mediocris alimenti copia non raro gravet. Si vero nimium ventriculus a sumto cibo distenditur, utique facultas ejus motiva &contractoria minuitur, ut diutius, quam par est, cibi ipsi inhaereant eumque onerent, ex quo multa vitia incidunt &robustos etiam premunt. §. XXVI. Optime Hippocrates de veteri Medicina §. 13. fortissima edulia maxime &manifestissime hominem laedunt, sive sanus sit, sive aegrotus. Scholion. Differunt enim mirifice alimentorum igenera: quaedam sunt valentioris naturae, quaedam imbecillae, &haec omnia bene distinguit &enarrat atque in classes redigit Celsus Lib. II. Cap.