Latin
CAPUT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 369
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Valentiora illa dicuntur, quae difficilius resolvuntur &plus alimenti habent, &sunt maxime legumina &ex frumentis panificia, omne animal quadrupes, omnis bellua marina, item panis, mel, caseus, annosiores carnes, item omne opus pistorium valentissimum est, quod ex farina, butyro, ovis, saccharo conflatum: nam haec difficilius subiguntur, firmum ventriculum exigunt, &aegrius ventre dimittuntur. §. XXVII. Cum ciborum genera multum inter se differant, sapientissimum certe Cessi praeceptum est, quod tradit Lib. II. Cap. XVIII. in fine: imbecillis corporibus rebus infirmissimis opus est, mediocriter firmos media materia optime sustinet &robustis apta validissima. Plus aliquis adsumere ex levioribus potest, in his magis, quae valentissima sunt, temperare sibi debent. Scholion. Inter imbecillia alimenta refert Celsus omne olus, quicquid in cauliculonascitur, item omnia sorbilia, mollia, omnia poma, cucurbitas, cucumeres, pulticulas &panem aqua madentem; ad mediam vero materiam aves minores &pisciculos &ex quadrupedibus leporem refert, item ex oleribus ea, quorum radices vel bulbos adsumimus. §. XXVIII. Multa eaque gravia sunt rnala, quae ex vitiosa alimentorum concoctione &cruditate exsuperante oboriuntur. Scholion. Hippocrates haec ipsa optime recenset Libr. de Prisca Medicina §. 19. Si pransi fuerint, idque eis non cenducat, statim graves &corpore segnes fiunt itemque mente pigri hiatuque &oscitatione &dormitatione &siti pleni. Si vero etiam insuper coenaverint &flatus &tormina &alvus effringitur. Celsus Lib. I. Cap. VIII, haec recenset stomachi laborantis vitia his verbis: stomachum infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea &nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis, quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. §. XXIX.