Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 382
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam optime alias nutrientes cibi ut sunt ova sorbilia, carnes juniorum animantium gelatinosae, in impuro &acidis succis referto ventriculo utplurimum corrumpuntur, ut major laesio, quam nutritio &robur inde expectanda sint. Ex quo jam liquidius apparet ratio, cur hypochondriaci hystericae, febricitantes, &qui cum alvo adstricta flatulentiis &spasmis subinde exercentur, ad omnem fere cibum etiam optimum pessime se habeant. Nihil est, praeter frigidum excessivum, in rerum natura, quod tam promte fluxiles humores inspissat, coagulat adeoque ad circuitum per minima vasa ineptos, ad stagnationem vero aptissimos reddit, quam acidum; nihil quoque est, quod teneriori nervosarum partium texturae, tum ob constipationem, tum ob arrosionem, tam hostile sit, quam illud ipsum: unde non mirum est, affectus spasmodicos &hypochondriacos ab hisce &generari, praesertim concursantibus aliis causis, &ab iisdem foveri. Scholion. Ego hac in re experientiam ceu testem provoco, ex ingenti hystericarum numero vix unam dari, quae non ex acidorum &fructuum horaeorum abusu sub pauco potu &vita sedentaria in inordinatum mensium fluxum &malum inde subortum hypochondriaco hystericum inciderit, quod moestitia diuturniori &perversa in medendo tractatione ita saepius invalescit, ut nulla arte evinci possit: sunt vero plures causae, cur sexui feminino tam infensum sit acidum. §. XII. Quicunque evitare volunt graves &diuturnas aegritudine, i maxime sibi cavere debent ab acidis intemperantius adsumtis, eo quod haec ipsa motibus vitalibus progressivis, secretoriis &excretoriis admodum sint adversa, humores coagulent, polyposas &calculosas concretiones inducant, visceraque infarciant.