Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 383
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Inter chronicos morbos malum hypochondriacum &scorbutus praecipuum locum tenent, &misere multos annos homines excruciant, quia in visceribus radices agunt, si infarcta, obstructa vel nimium distenta, aut indurata &scirrhosa, praesertim hepar, pancreas, lien, renes fuerint, vel si polypi in vasis majoribus subsistentes liberum &promtum sanguinis circuitum impediant. Haec omnia promte fiunt, si gelatinosa sanguinis pars ab acido coagulatur ejusque sulphurea: quae caloris genitrix est, figitur. Rectissime enim statuit Helmontius, acidum venis admodum esse hostile &morbos chronicos gignere, quia bilis generationem impedit. Nam acidum sanguinem recenter e vena emissum promte coagulat, &liquor acidus, siphone in venas animantis vivi injectus, brevi illud enecat. §. XIII. Acida copiosius sumta, dum migrant in sanguinem, non modo ipsi fluxilitatem demunt, sed &congrediendo cum particulis terreis &salinis copiosum tartareum sal in humoribus producunt, a quo intra corpus retento, nec per renales tubulos evecto varia calculorum genera in renibus, vesica, ductibus biliosis &variae arthritidis species oriuntur. Scholion. Ego multoties observavi, ab immoderata vinorum, quae multum acidi continent, potione &arthritidem &renalem calculum, praesertim accedente quadam haereditaria dispositione, diu adflixisse. Helvetos &Batavos vesicali calculo maxime esse obnoxios, notissimum est; causa dubio procul in crebrum lacticiniorum ac acidorum usum rejicienda venit. Cyprianus, celeberrimus ille Angliae lithotomus, referente D. Allen in Synopsi universae medicinae, inter 4000. in quibus extractionem calculi vesicae tentavit, oenopolas quamplurimos, sed ne unum quidem zythopolam calculosum invenit, unde cerevisiam blandam &mitem magis, quam vetustam, ad potum ordinarium commendat.