Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 387
Unproofread scanNot analysed yet
Quo plus itaque salis sive inter cibum, sive inter medicamenta sive cum aquis medicatis &thermalibus adsumtum fuerit, eo largiorem salium copiam urinae continent, quod vel ex earum per instrumentum staticum irstituto examine vel leniori evaporatione constat. Si itaque salia in corpore accumulata per congruum eorum emunctorium, quod renes constituunt, si vitio laborant vel spasmo corstricti sunt, non probe separantur, sed remanent, tunc multi ex sale vitioso prodeunt morbi, cujus generis sunt varia pustularum vesicularum &exulcerationum genera, artuum dolores, rhevmatismi, catarrhi, fluxiones salsae &acres, diarrhoeae, tormina, cutis erosiones &varia calculorum genera, in quibus omnibus medicamenta salina sive volatilia sive fixiora tantum abest, ut prosint, ut potius praesentaneam noxam inferant atque symptomata exasperent. §. XIX. Non praesentior medicina adversus morbosa salia &ab iis nascentes morbos ipsa communi aqua frigide vel calide largius hausta datur, utpote quae commode omnis generis salia diluit atque imbibit. Praeterea viscidos humores dissoluit, obstructa vasa aperit, &per urinam aeque ac per sudorem excrementitia salia evehit. Scholion. Quare non possum non laudare consuetudinem, quae nostris temporibus invaluit, aquam domestica quadam herba alteratam copiosissime &calidissime hauriendi, quae mane &peracta digestione egregie pro valetudine est. Et haec quoque mihi videtur ratio, quare scorbutus, qui olim hisce quoque regionibus communissimus fuit, in eminentiori gradu rarius conspiciatur. Sed uti in omnibus, ita &hic moderatione ac prudentia opus est, qua de resatis egimus in Dissert. de Aqua Medicina D dd dicina Universali. At ego quidem non possum non hoc loco solennem, sed detestabilem consuetudinem improbare, qua foeminae praesertim, quae debile genus nervosum obtinent, infusum fabarum Cassee non semel, sed bis vel aliquoties de die hauriunt. Hac enim ratione efficiunt, ut, cum infusum illud ad acidum primarum viarum domandum alias non sit inutile, nervoso tamen generi inimicum immoderatiori usutoti corpori &maxime nervis inducat imbecillitatem, unde, si in morbum quendam acutum incidunt, rarius, quod expertus sum, evadunt.