Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 388
Unproofread scanNot analysed yet
Intemperatis quoque &insalubribus cibis jure nimium dulcia, mellita, saccharata, fructus dulces &musta annumeranda sunt, cum modo fermentatione acescant, modo valde tenaces &glutinosos humores reddendo viscera infarciant, obstruant &ad generationem morborum chronicorum multum contribuant. Scholion. Uti quidem sanis &robustis omnia sunt sana, nec facile laedunt, ita etiam dulcia, si non diutius primis viis inhaerent, sed alvo mox expelluntur, non adeo nociva sunt. Aliter vero res habet in infirmis, &ubi ventriculus laborat, tunc enim facile coacescunt. Et hanc ob causam Celsus Lib. I. Cap. II. pag. 25. de hisce hanc profert sententiam: condita omnia duabus de causis inutilia sunt, quoniam &plus propter dulcedinem adsumitur, &quod modo par est, tamen aegrius concoquitur; secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in imbecillo coacescit, omniaque praedulcia stomacho aliena idem Auctor Cap. XXV. judicat. §. XXI. Experientia clarum est, dulcia jejuno sumta ventriculo appetitum destruere &vim digestionis infringere, manifesto documento, succum illum fermentativum &menstrualem, qui alimentis optime solvendis servit, horum copia multum debilitari. §. XXII.