Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 389
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem dulcia, quia glutinosos &viscidos humores reddunt, morbos, qui ab affluentia &decubitu pituitae fiunt, exasperant; praeter haec &atoniam pulmonibus inferunt, eorumque fibras nerveas &membranaceas solvendo decubitum viscidae! pituitae ibi causantur. Simili ratione tunicarum ventriculi &intestinalium robur &tonum laxando digestioni minus patrocinantur. Scholion. Quod vel ex eo cognoscitur, quia non tantum a nimio eclegmatum, pectoralium &dulcium usu gravitas in ventriculo sit, sed &alvus nimis relaxatur; &videmus, ut Crato animadvertit Libr. V. Consil. Med. VII. a nimis frequenti usu eclegmatum eos, qui pectoralibus morbis laborant, ut tussi humida &asthmate diuturno, interdum in hydropem &tumores pedum oedematosos incidere. §. XXIII. Eadem alimenta propter glutinosos, quos ingenerant, succos nimis corpus replent, &visceribus vasculosis, ut sunt hepar, lien, pulmo, admodum inimica sunt. Scholion. Dulcia replere jamdudum notavit Hippocrates Libr. II. de diaeta §. 33. &Celsus Libr. IV. Cap. 9. omnia dulcia lienosis inimica pronuntiat. Oribasius Libr. IV. Cap. 23. auctor est, omnia dulcia lienem &jecur obstruere &scirrhum producere. Quod vero dulcia multum nutriant &venas repleant sanguine &succis malis, Nonnius de re cibaria Lib. I. Cap. 41. p. 129. claro hoc experimento comprobat: uvae, scribit, non mediocre praebent alimentum, quod in vinearum custodibus observare licet, qui dum duos prope menses solis ficubus &uvis vescuntur, corporis molem egregie augent, sed cum desierunt eas comedere, celeriter iterum concidit &detumescit, quia carnem non solidam, sed fluxam generant, minus tamen, quam ficus nutriunt. Quo etiam pertinet illud, quod Antonius Musa Brasavolus refert Comment. in Hippocrat. de victu acutor: Ferrariae suo tempore fuisse anseres farsiles, quorum epar duas saepe libras pendebat.