Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 394
Unproofread scanNot analysed yet
scentiis nasci solent, valde Scholion. Et hujus generis morbi utique sunt hydrops, cachexia, contumax febris, phthisis, atrophia: nam hi ipsi morbi, testante sectione corporum iis mortuorum, in hepatis indurationibus, pulmonum tuberculis, pancreatis &glandularum meseraicarum scirrhescentia, lienis infactu &corruptione sedem suam &radicem fixam habent. Kiedlinus in Lin. Med. refert, quendam continuo vini spiritus usu neglectis carnibus aliisque eduliis mortuum &dissecto corpore ventriculum, intestina, omnia rugosa &contracta, hepatis tubulos concretos, bilem in totum corpus succedentem, pancreas aridissimum, membranam aliquam corrugatam &concretam referens, totum vero corpus exuccum repertum fuisse. Nota mihi aliquot sunt exempla hominum immoderatius spiritum vini &cerevisiam bibentium, qui ex hydrope, phthisi, haemoptysi mortui fuerunt, ubi in apertione corporum non modo hepatis &pulmonis indurationes &exulcerationes, sed &polyposae concretiones in vasis repertae fuerunt. §. VII. Liberaliores aquarum ardentium &aliorum spirituosorum potatores tandem penitus ciborum appetentiam amittere &anorexia laborare, indubitatae experientiae fide constat, &hinc tabe &viribus consumti tandem pereunt. SchoSpirituosi liquores ventriculo &annexis intestinis eorumque functionibus valde inimici sunt, &quidem plurimis ex causis.