Latin
CAPUT IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 395
Unproofread scanNot analysed yet
Primo enim minimas illas in tunicis insidentes glandulas, ex quibus fermentalis &solvens liquor stillat, quae innumerae sunt, spirituosa rigidas efficiunt atque indurant, ut lympham illam stomachicam, ad appetentiam &digestionem ciborum valde utilem, amplius plorare nequeant. Deinde appetitus &ciborum digestio secundum naturam quae a liquamine illo acidulo fermentativo, a coctione in plicis ventriculi relicto fit, plane destruitur, quoniam spirituosa vim lymphae gastricae valde enervant. Notum enim est, summe corrosivos liquores adsociatione valde rectificati spiritus penitus edulcorari posse, &omni fermentationi spirituosa admodum resistere. Tum etiam totum digestionis in primis viis negotium maxime a temperato calore sanguinis aeque ac a temperata succorum lymphaticorum salivalium &solventium natura &crasi fovetur, utriusque vero temperiem spirituosa plane destruere, apud omnes in confesso est. §. VIII. Spirituosi potus laedunt maxime omnium caput, unde in capitis &nervorum rnorbis nocentissimi sunt, quippe quos etiam vel excitant vel exasperant. Scholion. Id quoque intelligendum est de vino fortiori &potente, nam spiritus vini veteribus erat incognitus. De vino vero Galenus Libr. III. de temper amentis &Libr. II. de sympiomatum causis haec prodidit: tremore corripiuntur, qui se vino meraco amplius impleverunt &vinum immodice haustum morbum attonitum. epilepsiam, laesiones motus sensusque facit. Rolfinccius ord. &method. medend. Comment. Sect. III. Cap. 19. mentionem facit quartanarii cujusdam, qui pro recuperanda sanitate spiritum vini ad ebrietatem usque ingurgitavit brevi insequente convulsione &insperata morte. Haechstaedterus Dec. X. Cap.