Latin
CAP. V. EXCRETIQNVM DEFECTV PRAECIPVO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 401
Unproofread scanNot analysed yet
Si ullus ex veteribus medicis scriptor, qui utilia proposuit, laudem meretur, certe est Sanctorius; qui elegantissimum illum de medicina statica maximi usus libellum composuit, in quo docet, si corpus ponderosius ob excretiones praesertim transpirationem, imminutas evadat, paratissimam esse ad morbos viam, qui etiam, nisi evacuationes restituantur, certissime sequuntur. Maximi igitur momenti est, ad morborum generationem probe intelligendam, &ingestorum &excretorum naturam, modum &rationem recte examinare atque perpendere. Scholion. Amplissimae hujus veritatis vestigia jam apud antiquissimum artis medicinalis auctorem Hippocratem reperire licet, cum Libr. IV. de morbis §. 16. hunc in modum disserit: quomodo &cur homo sanus degat, referam. Postquam comedit ac bibit &humor ad cerpus pervenit, admiscetur ei, qui in corpore jam est, &ea die, qua accessit, in corpore manet, postridie alius humor ad ipsum accedit atque duo sunt dies &duo in corpore humores, &alteri quidem humori duo dies sunt, aiteri unus, qui postridie accessit, manet in corpore, alter autem coctus a caliditate diffunditur &tenuis factus postera die a recenti expellitur. Si vero per manserit, graveolens sit, tertia vero die una cum stercore &urina exit copia ipse sibi aequalis &consimilis &aequilibris, &cibi quidem semper postridie per alvum secedunt, humor autem ad tertiam diem. Et hec modo sanitas contingero solet. Deincopeaddit: si humor pluribus diebus, quam tribus, in corpore permaneat, aut alius implens accedat, majus aut minus malum homini accedere. Et hic totius paragraphi sensus est.