Latin
CAP. V. EXCRETIQNVM DEFECTV PRAECIPVO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 397-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. EXCRETIQNVM DEFECTV PRAECIPVO ctiones atque indurationes disponant, &relictis excrementitiis partibus impuri succi reddantur, praesertim si corpora motu &exercitatione carcant, atque intemperatis, acidis &viscidis utantur. Videmus itaque, praeter experientiam, etiam ipsam rationem pro valetudine integra servanda non modo motum, sed &potum liberaliorem, modo is sit congruus, suadere. Videmus etiam eos, qui nimium potu se ingurgitant, non tam frequentibus morbis esse obnoxios, quam qui nimium voracitati dediti sunt &gulae indulgent, CAPUT V. EXCRETIONUM DEFECTU, PRAECIPUO MORBORUM FUNDAMENTO. D firmam valetudinem &corpus sanum servandum non tantum ingesta, sed maxime omnium etAA iam excreta spectari debent, siquidem &nimia ingestorum copia &mala eorum materia non faeile offendit corpus, si modo bene per excretoria transeat &foras ejiciatur. Nam illud saltim, quod in vitio est, si in corpore retinetur, si motus expers est, si subsistit, &partes exquisitioris sensus &motus lacessit, morbum parere &motuum oeconomiam salutarem pervertere solet, Ingens est copia, quae homo adultus, laboribus &exercitationi deditus, quotidie adsumere debet, sed ejus corporis tamen pondus subducto calculo non increscit; ergo sequitur, ut &ingestorum &egestorum eadem esse debeat mensura. §. III. Non modo optimo rerum magistro, usu atque experientia docemur, sed &praestantissimae illae a Sanctorio propoutae sitae diaeteticae ex staticis leges confirmant, hominem &bene valere &ad omnes actiones tum animi, tum corporis obeundas esse promtissimum, si corpus absoluta digestione non ponderosius fiat, &excreta ingestis per omne tempus bene respondeant. Scholion.