Latin
CAP. VI. DE PERNICIALI RARUM RERUM, QUAE EXCEETIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 418
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla insecurior &perniciosior immodicas sanguinis profusiones compescendi ratio est, quam validioribus constringentibus uti, eo quod gravissima mala nunquam non fere insequantur. §. XVIII. Neque hujus rei causam in obscuro positam esse illi intelligunt, qui sciunt, haemorrhagias ab internarum partium spasmis &inde facto sanguinis ad partes majori appulsu nunquam non proficisci. Quum vero adstringentia spasmos non sistant, sed potius mirifice augeant, ex eo sequitur. ut vel ipsae eruptiones sanguinis augeantur, quod non semel, sed saepius iterumque observavimus, vel sanguis ad alias &insolitas vias cum impetu feratur, ubi si non exitum habet, gravia molitur mala. §. XIX. Mensium fluxus repente adstringentibus cohibitus ingentes &suffocatorias quasi angustias itemque cordis palpitationes parere, vel etiam in capite dolores immanes &nemicranias, in artubus convulsiones &distensiones movere solet. Converso vero ad ambitum corporis sanguine erysipelata, rhevmatismi, arthritides, tumores oriuntur; quaedam inde totalem mensium suppressionem &sterilitatem vel etiam hydropem uteri sibi contrahunt. Hhh 420 CAP. VI. DE PERNICIALI KARVM RERVM, QVAE EXCRETIONES Lochiorum immoderata profusio repente cohibita pestifera est, siquidem quamfacile inflammationem in utero &febrem acutam movet, vel coarctatis nimium uterinis vasis varices ibi fiunt, in quibus concretiones polyposae quas feminae molas dicunt, nascuntur, vel intercepto sanguinis per uteri vasa circulo abortiones, vel continua sanguinis stillicidia, vel inordinatae mensium effusiones proveniunt. §. XXI.