Latin
CAP. VI. DE PERNICIALI RARUM RERUM, QUAE EXCEETIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 419
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus fluxus tam cito &tam periculose ab adstringentibus &opiatis reprimitur, quam qui per ani venas fieri solet; constrictis enim intestinalibus inque primis coli, ceu plenioris &majoribus vasis turgidi, tunicis ac vasis sanguis se convertit ®urgitat ad reliqua intestina, ubi subsistens immanes dolores, spasmos &convulsivas stricturas efficit, quas plura mala insequuntur, saepe etiam lethalia, praesertim, si Vidimus ad caput nimia sanguinis fiat congestio &stasis. enim hac ratione &deliria &lethales convulsiones secutas. In ventriculo ejus inflationes vel etiam spasmos, praecordiorum anxietates, vomitiones, singultus &extremorum frigora parit. Adhaec longa etiam vitia in quibusdam producit; infarctis enim sanguine abdominis visceribus ad cachexiam, ad hydropem, ad lentas &mesentericas febres via panditur expeditissima. Scholion. Quam facile &expeditum est, &mensium &haemorrhoidum fluxum sistere, tam arduum &difficile erit, eundem revocare inque ordinem redigere; &quidem eam ob rationem, quia constrictis extremis vasis &partibus, per quas fluxio fit, &vaforum &nervosarum partium motus statim invertitur &versus interiora &superiora declinatur, qui motus a natura alionissimus si diu durat, quasi in habitum abit &aegerrime emendatur.