Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 423
Unproofread scanNot analysed yet
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. mere, siquidem tubulis cutaneis hoc modo constrictis saevissima subinde mala oriuntur. Scholion. Prout enim materia maligna, &quae veneni vim induit, alia atque alia petit loca membranoso-nervea, varia oriuntur mala; quandoquidem in capite non raro inde hemicraniae, guttae serenae, vertigines, epilepsiae, phrenitides, in faucibus anginae, in pectore asthmata &pleuritides, in ventriculo cardialgicae anxietates &inflammationes, vomitus, singultus, in intestinis atrocia tormina, alvi stricturae, in universo corpore febres lentae vel etiam acutae generantur. §. XXVII. Erysipelata vel etiam arthriticos dolores male tractatos per saturnina exterius applicata, &medicamenta intro sumta, quae impetum sanguinis a cute divertunt, ut sunt purgantia, praesertim in impuris corporibus, in lethalem sphacelum degenerasse, plurimis experimentis cognitum habemus. §. XXVIII. Quum itaque in plurimis morbis adstringentium &interne datorum &extrinsecus adplicatorum abusus sit maximus &plerumque exitialis, multo consultius videtur ab iis prorsus abstinere, sed potius rationali methodo fluxionum, si immodicae fuerint, curam aggredi; quod fit, si spasmi idoneis remediis coërceantur, materia irritans temperetur, &impetus motuum ad alias vias opportune divertatur.