Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 424
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. MORBORVM MAXIME EPIDEMIORVM ORIGINE EXAERIS VITIO ET TRAN SPIRATIONE IMPEDITA. Xperientia certa &indubia constat, nihil in rerum natura esse, quod, praeter adfectus animi &venena, tam ubitam mutationem motibus &functionibus corporis animati inferat, quam aër mutatus, adeo, ut etiam animi vigor exinde varie afficiatur. Scholion. aer, teste Hippocrate, libr. de flatibus §. 4. &6. maximui est in omnibus, quae corpori accidunt, &vitae &morborum autor &dominus. Nam major in hoc est vis ad immutandum &solidorum &fluidorum statum, quam in ullo alio: hinc aëris mutationes varii sequuntur morbi. Videmus sub coelo sereno, puro &temperato, ventis flantibus orientalibus, vel iis cum meridionalibus aut septentrionalibus junctis, item si vere temperatus &aequalis aër est, insigne robur &corpori &animo accedere, hominemque ad actiones corporis &ingenii praestandas tunc longe esse alacriorem, saniorem &ad procreandam sobolem etiam aptioContra aëre existente nubilo, turbido, pluvioso &rerem. gnantibus diu ventis humidis &levibus, quales sunt, qui ex occidentali plaga veniunt, non modo corpus in languorem &pigritiam incidere, sed &ingenium hebetari, animumque tristitia sine causa saepius infestari, &appetentiam perire observamus.