Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 426
Unproofread scanNot analysed yet
In omnibus animantium succis, in sanguine, lympha, lacte, bile, in ovis, urina, multum aëris continetur, qui etiam beneficio antliae extrahi &variis experimentis demonstrari potest. Ab hoc incluso sanguis &humores intra vasa non secus ac liquidum in thermometro se expandunt majusque spatium acquirunt, a frigore vero condensantur, inque arctius se conferunt. §. VII. Cum aëris fluidum alimentis liquidis &solidis intime mixtum sit, inque ipsa aqua magna ejus abundantia detur, non dubitandum amplius est, quomodo aër ad sanguinem intra corpus venire possit. Scholion. Non modo ex aqua, sed &omnibus liquidis aer ope antliae expellitur in forma bullularum, &tantam vim habet, ut mercurium etiam in alto tenere possit; quidni etiam in ipsum chylum &sanguinem aer transeat? Conspeximus saepius corporibus dissectis majora vasa sanguine vacua &aëre repleta. Porro quod tanta vaporum copia e corpore vivo quotidie exhalet, id certe expansivae &calidae aëriarum partium in sanguine existentium expansioni adscribendum videtur. Neque hoc ignotum fuit ipsi Hippocrati, qui Libr. de Flatibus §. 9. ita dislerit: ciborum ingestione necesse est &multum spiritum ingredi, omnia enim, quae eduntur &bibuntur, spiritus in corpus inferunt, id quod manifestum est per eructationes erumpente aëre incluso. Plurimum itaque refert cibum sumere sub liquido, puro &sereno aëre, qualis enim aer externus, talis cum cibo &potu irrepit in corpus &miscetur ejus succis. Per quam curiosa est observatio, pro mutatione aëris &ventorum vinum in doliis multum claritate differre: quidni etiam sanguinem &cetera corporis liquida ab aere externo in crasi sua mutationem subire posse arbitremur. §. VIII.