Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 425
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Corpora &robustiora &alacriora fieri, somnum etiam &ciborum appetentiam melius se habere, hominemque invalidum &aegrotantem citius sub aëre sereno, puro, frigidiusculo, sique argentum vivum in barometro altiora perit, convalescere, quin imo &morborum curationes &medicamentorum operationes tunc felicius cedere, notavimus. Hisce contrarias vires habere coelum turbidum, nebulosum, pluvium, &ubi mercurius in descensu est, attenta experientia etiam compertum est. Scholion. Ego saepius apud aegrotantes observavi, ubi morbus in declinatione fuit, eos non potuisse placidum somnum, appetentiam &vigorem in animo &corpore recuperare sub argenti vivi humiliori statu in barometro; cum primum vero loca altiora petiit mercurius, mox languor decessit, &vires increscere coeperunt. Quatuor illis anni temporibus variisque aeris constitutionibus, neque minus locis, prout ea varium situm habent ventisque exposita sunt, quasdam familiares &proprias quasi esse aegritudines, non dubitandum est. Scholion. Nemo ex veteribus rectius &dignius hanc utilissimam materiam ipso Hippotrate persecutus est, qui non modo in Sect. III. aphor. morbos, qui per certa anni tempora &tempestatum aërisque &ventorum mutationes nasci solent, proponit, sed &ex temporum constitutione praesentes &futuros morbos cognoscendos &dijudicandos exponit. Duplex statuendus est aër, ad vitam &sanitatem incolumem &integram servandam necessarius: unus nempe est internus, qui in succis corporis, imo in universo corpore continetur; alter est externus, qui corpora ambit, iisque circumfusus est. Ille elatere suo &expansiva virtute maxime in solida &fluida agit, hic vero gravitate &pressura magis nirniam elaterii interni expansionem impedit atque in aequilibrio servat.