Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 429
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum videri potest, quod neque apud Hippocratem, neque apud Celsum, quantum ego scio, ad sudores eliciendos ulla commendetur medicina, cum sudor tantummodo, ut praesagii nota adducatur, procul omni dubio, quia in praecalida Graeciae regione jam tum nimia humorum per sudores difflatio est, alvus vero ibi constrictior. §. XIII. Perspiratio, qua ingens quotidie copia humoris e tubulosa &poris pervia cute effunditur, a duplici fit causa: altera est continuus ille beneficio systoles &vasorum cordis sanguinis ad tubulos cutis excretorios appulsus; altera est internus calor, qui expansiva, qua praeditus est, virtute, &quae satis in thermometro conspieitur, succos expandit, poros aperit, &humidum in tenuissimos vapores resolvit. §. XIV Quo validior itaque est fluidorum a solidis ad habitum corporis impulsus auctiorque circulus, eo plus humoris, nisi constrictus cutis cortex sit, exhalat: quodcunque itaque cursum &circulum sanguinis promovet, id quoque perspirationem augere certissimum est. Scholion. Ideoque videmus, laborem &exercitationem corporis pulsum, calorem &transpirationem augere. Observamus quoque, ea, quae sudorem eliciunt, fortiorem pulsum efficiendo id praestare. Et quia sub aëre puro &sereno vividior est omnium fibrarum motio &liquidorum propulsio, eo tempore transpirationem melius vigere nihil dubii est, Perspirationis duplex videtur ratio: una, quae cum nimio interno aestu &cutis ariditate juncta est, qualis in impetu febrium sub strictura atque angustiis tubulorum cutis fit, quae minus naturae amica est, quia per nimiam sanguinis &intestinam &progressivam motionem ejus temperata crasis non modo destruitur, sed &consumitur atque tandem substantia virium exhauritur: altera, quae sub moderato calore &dilatatis subcutaneis tubulis sit, est magis humido.