Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 430
Unproofread scanNot analysed yet
vaporosa, cutemque mollem ac turgidam reddit, &haec valde est salubris, quoniam superfluum &effoetum humorem consumit, in justa vero temperie, proportione &crasi vitales succos conservat. Illa sicca &praecalida transpiratio in statu, qui fit praeter naturam, haec moderata &vaporosa in sano contingit. §. XVI. Quotidiana cognitum est experientia, difflationem esse majorem ac sudorem largiorem per corpus fluere, quo major in aëre est aestus, rarefactio atque tenuitas, unde aestivis mensibus &sub sole ferventissimo sudore diffluunt corpora, quod etiam fit, si descendimus in balnea calida &vaporosa. Scholion. Aestate corpora minoris ponderis, quam hieme esse, recte judicavit Sanctorius cap. de Aëre aph. 23. tenuissima est enim aetheris, qui calorem efficit, materia, quae per omnia spatia diffunditur &mirifice se expandit, &fortiori intestina partium agitatione humidum in vapores disjicit. XVII. Maximum est illud commodum, quod liberior perspiratio, quae aequabili &vegetiori sanguinis cursu fit, ad integram valetudinem servandam praestat, quoniam a multis superfluis, impuris &corruptioni inferendae aptis tum aqueis tum salino sulphureis agilioribus partibus vitales succos vindicat, ut vires &nutritionem corporis &fovere &tutari rectius possint; quare sub liberiori perspiratione corpus &mens ad obeundas functiones majori semper alacritate fruuntur. S. XVIII. §. XVIII. Liberior perspiratio corpus a plurimis morbis vindicat, &ad eos quoque expugnandos permultum confert magnamque vim habet. Scholion. Superiori capite jam clarius deductum est. ex deficientibus vacuationibus &remanentibus excrementis morbos natales potissimum suos trahere; jam vero, si certum est, majori copia pessimae indolis excrementa per cutem transmitti, quam per reliqua omnia emunctoria, sequitur, ea diminuta morbos pullulare complures. Praeclara sunt, quae habet Primerosius lib. 3.