Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 432
Unproofread scanNot analysed yet
de diaeia ita disserit: quicquid ab excretione (puta cuticulari) intus remanserit, non solum corpori laborem exhibet, sed etiam ei parti, quae humiditatem suscepit, non enim commoda est corpori, sed infesta, circuitum enim non habens materia quiescens calesit tum ipsa, tum quae allabuntur, &inde totum concalescit corpus, &febris fortis inducitur. Et Galenus quoque pasum in suis scriptis prodit, a libero transpiratu impedito &febres fieri &succos corrumpi. Sanctorius Sect. 1. aph. 10. in Medicina statica prodidit: si ex statico deprehenditur, impeditam esse perspirationem, diebus sequentibus vel succedet plenior perspiratio, vel aliqua sensibilis evacuatio, vel cachexia, vel febris. Et aph. 43. Consuetum perspirabile retentum, si non in lotium, vel sudorem facessit, indicat futuram putredinem. Haec mala vero &citius &gravius pullulant, labascentibus simul &diminutis aliis solennibus &salutaribus, quae fiunt per alvum, per urinam, per menses, per haemorrhoides, vacuationibus, Omnes illas, quas tempora anni ferunt, aegritudines a prohibita transpiratione generari, verisimillimum est; experientia enim &Hippocrates Sect. III. aph. 20. &Celsus lib. II. cap. 1. testantur, vere insanias, haemorrhagias, epilepsias, anginas, arthritides, gravedines, tusses, lippitudines, abscessus, pustulas, rhevmatismos, variolas, morbillos, catarrhales febres, item synochas facile oriri. Scholion. Ratio generationis morborum tempore verno haec videtur: hieme ob copiosorem &duriorem victum, aëremque asperiorem &vitam quietiorem sanguinis copia &crassities major gignitur; inchoante vere atmosphaera valde inaequalis &mutabilis est, modo humida, modo calida, modo frigida &ventosa, ut non raro per diem ter vel quater argentum vivum in barometro situm suum mutet, idque maxime fit Martio, qui ob plurimos morbos &mortes, quas infert, fere infamis est.