Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 431
Unproofread scanNot analysed yet
de erroribus vulgi cap. 2. Vix fieri potest, ut ille, cui corpus optime transpirat, liberum ac patens est, in morbos graviores atque periculosiores incurrat, &rectissime Hippocrates lib. de Alimentis eos salubriores prompteque ad sanitatem restitui pronunciat, qui corpus habent bene transpirans, difficilius vero restitui, si illud male transpirat. Observatur quoque, aestivis mensibus, ubi transpiratio est maxima, homines &parum aegrotare &paueos mori. Spasmi, qui hypochondriacos, dolores, qui podagricos alias torquere solent, tunc fere silent &conquiescunt. Senes imbecilli, perpetuis molestiis obnoxii, nulla anni parte melius degunt, quam aestate: contumacissima quartana &alii, qui longo tempore fatigarunt, morbi, ab infarctu maxime viscerum oriundi, aestate vel minuuntur, vel penitus exspirant. Qvid porro notius est, quam quod in integrum restituta maxime transpiratione periculosissimi morbi solvantur, &ob faciliorem transpirationem macilentiores prae spongiosis &repletis facilius ad sanitatem perducantur. §. XIX. Magna &periculi plenissima sunt mala, quae perspiratio diu cohibita corpori infert; succos enim impuros auget atque ad corruptionem &putredinem disponit, &hinc morbos universales, ut febres &cachexiam, producit, iisque malignam quandam vim ingenerat. Ii i3 Schoized by Goo Dig Scholion. Habemus in eo consentientem &veterum &recentiorum experientiam. Hippocrates, lib. II.