Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 439-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIII. Morbi, qui certis temporibus ac locis plures simul infestare solent, non sunt unius ejusdemque generis, sed pro diversa conditione praecedentium &praesentium tempestatum, item pro varia hominum natura ingens discrimen recipiunt; modo enim totum corpus, ut sunt febres, modo certam tantum partem occupant, ut sunt dolores &fluxiones, modo placide procedunt &bene morati sunt, modo pessimis symptomatibus stipati multos perimunt. Scholion. Morbi utique epidemii sunt ex eorum numero, qui mortales &frequentius infestant &in vigore saepius aetatis tollunt singulisque fere annis diversam ferunt naturam atque indolem.