Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 440
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam a causis plane manifestis mechanico physicis maximeque aeris constitutione &victu ac vivendi ratione cuivis loco propria ac familiari dependent, optandum vehementer foret, ut medici majorem operam, meditationem &studium in iis indagandis &ex praecedenti &praesenti temporum constitutione iisdem praedicendis &postea recte tractandis conferrent, quam hucusque in usu fuit. Altum plerumque in pathologiis de hac amplissimi usus doctrina est silentium, forsan quia non accommodata est omnium hypothesibus. Antiquissimum &optimum medicinae scriptorem Hippocratem, &qui fere primus ejus vestigia secutus est. Sydenhamium, postea Ramazzinum laudare &commendare debemus, qui facem nobis praetulerunt &bono exemplo, quod sequi debemus, ad excolendam &illustrandam hanc doctrinam, praeiverunt. Quare omnes &singulos medicorum cordatiores, quibus curae cordique salus hominum est, rogatos etiam atque etiam volo, ut in annotandis morborum historiis, si epidemii morbi grassantur, &diligentissimi &accuratissimi sint, &quisque in suo loco temporum &tempestatum praecedentium &praesentium constitutionem &mutationem, nec non ventorum conditionem, item in barometro mercurii motum, ac gradum caloris ex thermometro simul adjiciant, integrasque &plenas historias cum methodo curandi &eventu exhibeant. CAPUT VII. MORBORUM GENERATIONE EX NIMIASAN