Latin
GUINIS ABUNDANTIA ET HUMORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 442
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur illa tantum sanguinis abundantia, sive ad vires, sive ad vasa aestimetur, plethora morbida dicenda est, quae sanguinis liberum progressum ac circuitum retardat, vel impedit; nam sanguis etiam valde affluens, modo promte &expedite iter suum per vasa absolvat, robur magis &vigorem corpori dat, tantum abest, ut illud imbecille reddat: simulac vero incipit a vigore motus deflectere, tum demum noxius est &morbos minatur. Scholion. Nimia succorum &sanguinis copia congesta vasorum demum latera nimis distendit eaque ad solito majorem diametrum urget, hinc sua resistentia cordis &vasorum potentiam elasticam frangit atque diminuit, quare segnior statim fit sanguinis impulsus; nam fibras, quae sunt elasticae naturae, nimia extensione debiliores reddi, ipsa experientia abunde testatur. Et haec est genesis plethorae ad vasa. Ubi vero jam solidorum tonus ac vis elastica a praecedente morbo vel alia de causa fracta &debilitata est, tum non adeo magna humorum quantitas &resistentia ad eorum vim contractivam &impulsum diminutum requiritur, ut tardior sanguinis &humorum circulus fiat, perpetuo vitae ac sanitati infensus. Plethora ad vires aeque frequens ac familiaris est, quam illa ad vasa. Nam illam, qui sunt rari, laxi &spongiosi cor poris, vasis copiosis &tenuibus donati, maxime sustinent: deinde, qui ex praecedente morbo, inedia, nimia sanguinis profusione, aut vehementi &diuturno animi motu vires amiserunt, facile in eam incidunt. Qui vero sunt corpore denso, fibroso, ARHNDANTIA ET HUMORUM IMPURITATI CERIRATIONE. fibroso, stricto, &vasa ampliora habent, valdeque voraces sunt &quieti, plethoram ad vasa magis experiuntur. Scholion. In genere illud notari velim, ea corpora magis patere morbis, qui a tardiori sanguinis progressu proveniunt, quae imbecilliora sunt, quae habitus sunt laxi, turgidi &spongiosi, item quae sunt obesa &repleta, quam quae vasa habent ampliora &corporis sunt gracilioris &strictioris: quandoquidem expeditiorem sanguinis circulum esse in vasis capacioribus, quam in angustioribus, &ubi fibrae sunt tensae &retinentes, quam solutae &laxae, per se clarum ac liquidum esse puto. Accedit, quod secundum observationem nostram &forsan primam cor cum vasis corporis semper aequalem habeat proportionem, ita ut ampliora vasa de magno corde, parva &exilia de parvo testimonium exhibeant.