Latin
GUINIS ABUNDANTIA ET HUMORUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 443
Unproofread scanNot analysed yet
Parvum vero cor ob inopiam fibrarum elasticarum non tantam resistentiam sanguinis superare posse, quam magnum, ubi major fibrarum elasticarum est apparatus, credibile est. Sanguis non quatenus abundat, sed quatenus vires premit &tardius progreditur, actiones corporis per vertit &morbum infert: &quia non tantum ex nimia sanguinis quantitate, sed etiam ex imbecillitate virium tardior fit circulus, hinc apparet ratio &explicatio illa vera veterum, qui ignorarunt sanguinis circulum, distinctionis inter plethoram ad vires &vasa. §. VII. Statum plethorae ad vasa plura indicant signa. In macilentis mire expansa sunt vasa, spongiosi corpus habent repletum &turgidum, faciem coloratam &inflatam. Utrique ad exercitationem sunt inepti, nam facile delassantur, sique superiora pètunt, aegre spirant &ab inconsulto motu dolorem quendam contusivum in omnibus artubus experiuntur, LII (II)