Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 445
Unproofread scanNot analysed yet
Prima est tenuis &fluida, aquea, cujus tres partes in sanguine sano sunt ad unam partem solidi, quod leni facta evaporatione innotescit. Haec quarta pars solidi duplicem rursus diversae indolis substantiam continet, unam solubilem in aqua &rubicundam, alteram tenacem, fusci coloris, quae aqua non dissolvitur, &haec fere dimidii cum illa ponderis est. Haec duplicis generis &naturae in solidiore sanguinis parte consistens substantia deprehenditur etiam, si sanguis missus §a vena prefluens dimittitur in aquam tepidam, tuui brevi tempore aqua supernatans valde fit colorata, in fundo vero haerent albi, spongiosi flocci, &interdum, ubi plethora urget, tam firma coagula, quasi ex fibris &membranis retis in modum compacta, ut nulla aqua solvi possint, reper iuntur. Ecquis dubitet, illa ipsa ex segniori sanguinis progressu &diminuta ejus divisione esse prognata &tertilem infarctuum, obstructionum &concretorum, quae polyporum formam habent &vasa periculosissime occludunt, materiam &causam subministrare. Cum nimia sanguinis redundantia in universo vasorum systemate tardiorem faciat progressum, liquido apparet, eum adhuc fieri impeditiorem in iis partibus ac locis, per quae ordinario &secundum naturam paulo tardius sanguis fertur, quod maxime fit in visceribus abdominis, praesertim in intestino colo ac recto. Scholion. Quo remotiores sunt partes a validissima potentia cordis motrice, eo minorem esse sanguinis per has velocitatem, clarum per se est. Deinde, quia adscensus liquidorum ad perpendiculum valde est difficilis, facile poterit peti ratio, cur pedes facilius intumescant, quam aliae partes, &cur in intestino recto &colo facile stagnet sanguis &difficulter moveatur, item quare in vasis meseraicis, inque omnibus abdominis visceribus, ex quibus sanguis in venam portae atque hepar infunditur, faciles sanguinis stagnationes locum habeant.