Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 446
Unproofread scanNot analysed yet
Perspectum enim ex anatomicis est, sanguinem, qui ex ventriculo &toto intestinorum volumine, mesenterio, omento, pancreate, liene reducitur, per venam portae, quae pulsu &systole caret, &per innumera hepatis vasa trajici debere. Cum autem id segniter praestetur, facile intelligitur, tardiorem utique etiam secundum naturam sanguinis per haec viscera esse progressum. §. XII. Mala, quae ex nocente sanguinis tardiori motu ac stagnatione intra abdomen proveniunt, modo a spasmodicis stricturis, modo ab atonia viscepartium membranosarum rumque infarctu &obstructione proficiscuntur. §. XIII. Ubicunque sanguis intra membranas nerveas &carneas subsistit, stagnat, easque valde distendit, ibi dolor &spasmus gignitur, qui tanto vehementior est aliasque nerveas simul partes in consensum abripit liberumque &aequa bilem sanguinis circuitum praepedit, quanto stagnatio &repletio vasorum majon est, &quo exquisitioris membranae sensationis sunt ac validiorem potentiam motricem habent. Scholion. Recte a repletione spasmum oriri Hippocrates Sect. VI. aph. 39. pronuntiavit. Sed tamen non ubique vasorum a sangnine replerio, uti videmus in hepate, in liene, in utero, in mesenterio, spasmum &dolorem causatur, sed tantum in iis partibus, quae ex membranis nerveo musculosis, quae genuinum omnis motus &sensus organon sunt, constant. §. XIV. Si intra membranas intestini coli &recti validas &robustas, nerveo musculosas, multus sanguis in vasis satis capacibus firmiter haeret ac stagnat, ob difficilem ad venam splenicam valde remotam adscensum, multi graves oriuntur dolores &spasmi, gravium pathematum, praesertim in hypochondriacis, auctores. Scholion.