Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 450
Unproofread scanNot analysed yet
§. XVII. A tardiori sanguinis ex plethora per universum corpus &maxime per abdominis viscera progressu longae &difficiles aegritudines, ut scorbutus, cachexia &variae hydropis species nasci solent, idque fit maxime a hepate, liene, pancreate &mesenterii atque omenti vasis ac glandulis infarctis, obstructis, induratis, ut ineisiones corporum post mortem testantur, unde laeso harum partium officio sanguis nec bene miscetur, nec bene depuratur, sed petius crassus, impurus &corruptus evadit. Scholion. Nullae infimi ventris partes ex tam innumerabili vasorum copia constructae sunt, quam hepar &lien. Et quia non satis validis, motricibus &nerveis fibris instructae sunt, non mirum est, eas saepius a nimio sanguine mirifice inque amplissimam molem distendi, obstrui &indurari. Et quia totum pancreas glandulosum est, &exilissima in omnibus glandulis, quarum ingens. copia in mesenterio est, sunt vasa, quae ob stupendam parvitatem facile possunt obstrui, eas itaque tardiori sanguinis progressu facile indurari &scirrhosas fieri posse, non mirum est.