Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 451
Unproofread scanNot analysed yet
Jam quia liberior lymphae circuitus unice a sanguinis circuitu dependet, isque valde imminutus &praepeditus sit in amplissimo hepatis viscere, non difficulter concipi potest, quomodo ex tam lento in hoc aliisque imi ventris visceribus sanguinis progressu &stagnatione lympha separetur &coniosius in lymphatica vasa ingrediens tandem illa nimium distendat ac rumpat. Quod vero pedes tam frequenter obnoxii sint tumoribus oedematosis, id maxime propter hanc causam fit, quia tardior sanguinis per has partes extremas &remotas a corde est cursus &recursus per venas, ob situm perpendicularem &erectum, admodum difficilis, unde ex subsistente sanguine serum facillime secernitur omnesque poros ac tubulos ibi implet atque occupat. §. XVIII. Ob nimiam quoque redundantiam segnior sanguinis progressus &inde facta major ejus crassities non modo in parvis vasis ea obstruendo morborum dat fovetque causas, sed in ipsa quoque cordis cavitate ejusque vasis majoribus non raro mirabiles quasdam coagulationes, ex meris fere membranis ac fibris coalitas, duras, indissolubiles, saepe ingentis molis, quae vulgo polypi nominari solent, ingenerat, quae pernitiales longarum &insanabilium non tam infrequenter aegritudinum causae &comites existunt. §. XIX. In iis, qui subita morte extinguuntur, aut apoplexia, asthmate convulsivo cum pectoris suffocativo catarrho, aut hydrope vitam finiunt, quandoque etiam, qui ex haemoptysi, pleuritide asthmate hydropico extinguuntur, insignis magnitudinis polypi, cor vel pulmonalia vasa occupantes, reperiuntur. Scholion. Vel unicum id illustre exemplum polyporum abunde nos edocere potest, inspectionem cadaverum, morbis difficilibus praesertim chronicis mortuorum, medicinalem artem &maxime doctrinam de morbis, eorumque causis &sedibus insigniter promovere &maximam lucem illi adferre posse.