Latin
452.1 to 452.4
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 452.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In veterum monumentis nulla polyporum mentio reperitur, quia parcior vel plane nulla post mortem facta fuit corporum incisio &inspectio, cum tamen testantibus, quae nostris temporibus fiunt, sectionibus in omni fere difficili &gravi morbo non tantum in corde &annexis venis atque arteriis, sed &ultra in cerebri sinibus, in uteri aut iliacis vasis, quandoque ejusmodi concrementa &coagula membranacea reperiantur. Experientia compertum habemus, polypos maxime generari in corporibus spongiosis, sanguine copioso turgidis, vitae sedentariae addictis, &qui vino vel vini spiritu supra modum se ingurgitant, ceterum parcius bibunt, nec potus facile tenues vel aquam adsumunt. Novi quoque eos subito productos in iis, qui valde frigidam &largiorem potionem in corpus calidum adsumserunt, item in feminis ex mensium retentione, si lacticiniis &acidis nimium delectatae fuerunt. Sholion. In sanguine humano plures dari glutinosas terreas &limosas non solubiles partes, jam supra ostensum est, idque ad oculum patet, si exsiccatus aquae calidissimae infunditur, tunc solvitur quidem subtilior ejus terrea, sulphurea, salina portio, sed remanet fusca &glutinosa, quae omnem respuit solutionem. Si quando igitur haec limosior sanguinis pars vel propter tardiorem progressum ac quietem, vel ob admixtum acidum, spirituosum, aut valde frigidum, a reliquo sanguine secedit ac separatur, &fortiori facto vasorum appulsu atque compressione partium arctissime compingitur, dura ejusmodi corpora emergunt, quae vasa obstruendo inaequalem sanguinis motum efficiunt, vel vasa majora claudendo universi sanguinis cursum Haud fallacia vero praesentis ac circulum penitus sistunt. polypi indicia sunt ingens circa praecordia angustia cum magna difficultate spirandi, vehemens cordis palpitatio, pulsuum inaequalitas, vel etiam intermissio, &frequentior lipothymia: quae symptomata maxime amotu sanguinis, quacunque ex caula aucto, exasperari solent. §. XXI. Mmm (II) §. XXI. Plethora quoque &ex hac tardior factus sanguinis circuitus primum quasi ad impuritatem &cacochymiam ponit Recte enim Hippocrates Libr. de sanitate fundamentum. auenda ad Maecenatem: sanguis, cum abundat, valetudinem vitiat, quia bilis acidae &amara &peituita, imo sanies nascitur.