Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 456
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Maximam inesse istis morbis humorum corruptionem, inter alia clare testatur eorum sanguis e vena missus, qui in lue venerea, teste Foresto Libr. VI. pag. 72. corruptus, viscosus, fibris destitutus deprehenditur, inque lepra grumosus, adustus, feculentus, lenticulosus, imo arenosus, vel etiam verminosus observatur. Qua de re legi potest Camerarius in Sylloges Memorabilium Cent. XIX. 36. item Kircherus in Mund. Subterran. Lib. XII. Sect. I. Cap. X. &Sect. II. Cap. VII. §. XXIX. In cutis vitiis, quae a succorum impuritate &acrimonia oriuntur, frequenter observavimus glandularum tumores, instar globulorum, sub cute, vel etiam inter musculorum interstitia in artubus haerentes, quibus prius non dispulsis morbus nullo fere artificio expugnari potest. Scholion. Ejusmodi tumores instar majoris pisi duros &glandulosos non modo circa collum in tinea capitis, in lippitudine &acri defluxione oculorum, sed &in pedibus &manibus in maligna &saepius recidivante scabie, in purpura quoque chronica atque in pedibus, ubi malleolos occupabant ulcera, saepius vidimus &tactu cognovimus, neque unquam ad sanitatem perduci poterant hi morbi, nisi prius his tumoribus discussis &disparentibus; siquidem glandulae, quae e conglobatarum numero sunt, lymphae motum fibrarum nervearum strictura promovere debent, adeoque si intumescunt, satis clare denuntiatur, progressum lymphae in his locis esse interceptum, unde illa in corruptionem &acrimoniam abit, atque erosionem &defoedationem ulcerosam cutis causatur, §. XXX.