Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 457
Unproofread scanNot analysed yet
Purpura, nostris temporibus admodum familiaris, rubra &alba, chronica &acuta, maligna &benigna, lymphae à naturali crasi deflectentis, vel insigniter corruptae soboles mihi identidem videtur, neque si acutis vel statim in principio accedit, vel in declinatione supervenit, periculo vacat. Scholion. Purpura chronica, scorbuticis, hypochondriacis &iis feminis, quae mensium defectu &alvo adstricta laborant, admodum familiaris, raro perfecte curatur, quin potius curata saepius regeneratur &revertitur. Vidi saepenumero, eam resuscitatam fuisse diuturno moerore, vel alio gravi animi affectu. Et certe radicitus auferre hunc morbum non exigui operis res est, neque mediocrem exigit prudentiam atque observationem; difficulter enim glandularum obstructiones reserantur &lymphae circulus restituitur. Pejoris vero naturae est ea purpura, quae puerperarum morbis, vel acuta febre decumbentibus supervenit, quoniam tunc majoris impuritatis soboles est, quae in puerperis nunquam non est manifesta, &plerumque in statu graviditatis contrahitur. Quae tandem purpura demum febribus acutis supervenit, ea partim ab excrementis, ob alvum adstrictam diutius retentis, biliosis &salivalibus, partim etiam ab humoribus effoetis, balsamica sua vi a nimio febrili aestu orbatis, &circa viscera abdominis stagnantibus &computrescentibus, incunabula sua trahere mihi videtur. §. XXXI. Humores quoque lymphatici diuturniori mora &stagnatione summam saepius acrimoniam causticam contranunt, quae in scorbuticis maxime deprehenditur, ubi molestissima procreat symptomata. Scholion. Ab hac acrimonia dolores artuum vagi, fixi, defluxiones acres, salsae, orodentes, sitis inexhausta, cholera, diarrhoea, erosiones ventriculi &intestinorum &pessimae exulcerationis species, febres quoque cholericae biliosae derivari possunt. Mirabile exemplum corrosivi sanguinis redditi, ut ab una guttula vesica in cute excitata fuerit, refert D. Laebenwald in Miscell. Natur. Curios. Dec. II. Ann. 11. Obs. 107. Sennertus de Consensu &Dissensu Libr. I. Cap. XVI.