Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 459
Unproofread scanNot analysed yet
quaedam sulphur peregrinum figere, causticam materiam demulcere, involvere, vel viscidum incidere dicuntur, quum tamen nihil quicquam fere hujus habeant facultatis, neque etiam hariolari liceat, quomodo tam exigua medicamenti quantitas universum sanguinem aggredi atque immediato contactu, quicquid vitiosi ipsi inhaeret, corrigere vel emendare possit. Sed potius censemus, ipsa suffragante experientia, a pessimae indolis impuritatibus ibi collectis massam sanguinis &humorum non rectius, quam per alvinas purgationes &per diaphoresin moventia, interpositis vicibus ac diutius usurpata, liberari,